Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 166
Datierung: [780-800 (784 Herbst-785 Sommer?)]
a) Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum Baugulfo abbati nec non et omni congregationi, fidelibus oratoribus nostris, in omnipotentis dei nomine amabilem direximus salutem. Notum igitur sit deo placitae devotioni vestrae, quia nos una cum fidelibus nostris consideravimus utile esse, ut per monasteria nobis Christo propitio ad gubernandum comissa praeter regularis vitae ordinem atque sanctae relegionis conversationem etiam in litterarum meditationibus eis, qui donante domino discere possunt, secundum unius cuiusque capacitatem discendi studium debeant impendere, qualiter, sicut regularis norma honestatem morum, ita quoque docendi et discendi instantia ordinet et ornet seriem verborum, ut, qui deo placere appetunt recte vivendo, ei etiam placere non neglegant recte loquendo. Scriptum est enim: „Aut ex verbis tuis iustificaberis aut ex verbis tuis condempnaberis“. Quamvis enim melius sit bene facere quam nosse, prius tamen est nosse quam facere. Debet vero quisque discere, quod optat implere, ut tanto uberius, quid agere debeat, intelligat, anima, quanto in omnipoten|tis dei laudibus sine mendaciorum offendiculis concurrerit lingua. Nam cum omnibus hominibus vitanda constet esse mendacia, quanto magisilli secundum possibilitatem declinare debent, qui ad hoc solummodo probantur electi, ut servire specialiter debeant veritati. Nam cum nobis in his annis a nonnullis monasteriis saepius scripta dirigerentur, in quibus, quid pro nobis fratres ibidem commorantes in sacris et piis orationibus decertarent, significaretur, cognovimus in plurimis praefatis conscriptionibus eorundem et sensus rectos et sermones incultos; quia, quod pia devotio interius fideliter dictabat, hoc exterius propter neglegentiam discendi lingua inerudita exprimere sine repraehensione non videbat. Unde factum est, ut timere inciperemus, ne forte, sicut minor erat in scribendo prudentia, ita quoque et multo minor esset quam recte esse debuisset sanctarum scripturarum ad intellegendum sapientia. Et bene novimus omnes, quod, quamvis periculosi sint errores verborum, multo periculosiores sunt errores sensuum. Quamobrem ortamur vos litterarum studia non solum non neglegere, verum etiam humillima et deo placita intentione ad hoc certatim discere, ut facilius et rectius divinarum scripturarum misteria valeatis penetrare. Cum enim in sacris paginibus scemata, figure, tropi et cetera his similia inserta inveniantur, nulli dubium, quod ea unusquisque legens tanto citius spiritaliter intelligit, quanto prius in litteraturae magisterio plenius instructus fuerit. Tales vero ad hoc opus viri eligantur, qui et voluntatem et possibilitatem discendi et desiderium habeant alios instruendi. Et hoc totum ea intentione agatur, qua devotione a nobis praecipitur. Operamus enim vos, sicut decet ecclesiae milites et interius devotos et exterius doctos, castos bene vivendo et scolasticos bene loquendo, ut, quicunque vos propter nomen domini et sanctae conversationis nobilitatem ad videndum expetierit, sicut de aspectu vestro aedificetur visus, ita quoque de sapientia vestra, quam in legendo seu cantando perciperit, instruatur auditus et, qui ad videndum solummodo venerat, visione et auditione instructus omnipotenti domino gratias agendo gaudens recedat. Hoc ut fieret, ortamur, ut nullus monachorum foras monasterio iudiciaria teneat neque per placita et mallos discurrat.
b) Karolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patritius Romanorum Baugulfo abbati et omni congregationi, tibi etiam commissis fidelibus oratoribus nostris in omnipotentis dei nomine amabilem direximus salutem. Notum igitur sit deo placitae devotioni vestrae, quia nos una cum fidelibus nostris consideravimus utile esse, ut per episcopia et monasteria nobis Christo propitio ad gubernandum commissa praeter regularis vitae ordinem atque sanctae religionis conversationem etiam in litterarum meditationibus eos, qui donante domino discere possunt, secundum uniuscuiusque capacitatem discendi studium debeant impendere, qualiter, sicut regularis norma honestatem morum, ita quoque docendi et discendi instantia ordinet et ornet seriem verborum, ut qui deo placere appetunt recte vivendo, ei etiam placere non neglegant recte loquendo. Scriptum est enim: „Aut ex verbis tuis iustificaberis aut ex verbis tuis condem naberis“. Quamvis enim melius sit bene facere quam nosse, prius tamen est nosse quam facere. Debet ergo quisque discere, quod optat implere, ut tanto uberius, quid agere debeat, intellegat anima, quanto in omnipotentis dei laudibus sine mendaciorum offendiculis cucurrerit lingua. Nam cum omnibus hominibus vitanda sint mendatia, quanto magis illi secundum possibilitatem declinare debent, qui ad hoc solummodo probantur electi, ut servire spetialiter debeant veritati. Nam cum nobis in his annis a nonnullis monasteriis sepius scripta dirigerentur, in quibus, quod pro nobis fratres ibidem commorantes in sacris et piis orationibus decertarent, significaretur, cognovimus in plurimis praefatis conscriptionibus eorundem et sensus rectos et sermones incultos; quia quod pia devotio interius fideliter dictabat, hoc exterius propter neglegentiam discendi lingua inerudita exprimere sine reprehensione non valebat. Unde factum est, ut timere inciperemus, ne forte, sicut minor erat in scribendo prudentia, ita quoque et multo minor esset quam recte esse debuisset in sanctarum scripturarum ad intellegendum sapientia. Et bene novimus omnes, quia, quamvis periculosi sint errores verborum, multo periculosiores sunt errores sensuum. Quamobrem hortamur vos litterarum studia non solum non neglegere, verum etiam humillima et deo placita intentione ad hoc certatim discere, ut facilius et rectius divinarum scripturarum mysteria valeatis penetrare. Cum enim in sacris paginis scemata, tropi et cetera his similia inserta inveniantur, nulli dubium, quod ea unusquisque legens tanto citius spiritualiter intelligit, quanto prius in litterature magisterio plenius instructus fuerit. Tales vero ad hoc opus viri eligantur, qui et voluntatem et possibilltatem discendi et desiderium habeant alios instruendi. Et hoc totum ea intentione agatur, qua devotione a nobis praecipitur. Obtamus enim vos, sicut decet ecclesiae milites et interius devotos et exterius doctos castosque bene vivendo et scolasticos bene loquendo, ut quicunque vos propter nomen domini et sancte conversationis nobilitatem ad videndum expetierit, sicut de aspectu vestro eius edificatur visus, ita quoque de sapientia vestra, quam in legendo seu cantando perceperit, instructus omnipotenti domino gratias agendo gaudens redeat. Huius itaque epistolae exemplaria omnes suffragantes tuosque coepiscopos et per universa monasterio dirigi non neglegas, si gratiam nostram habere vis. Et nullus monachus foris monasterio iuditiaria teneat nec mallos et publica placita pergat. Legens valeat.