Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 164
Datierung: 785 06 19
a) Oportunum est unicuique, dum in hac mortali corpore vivit, de future vita, ubi inmortaliter perpetueque vivere sperat, dum licet cogitare. Ideoque ego Huchus dono pro remedium anime meae seu pro animam filii mei Hahichoni ac pro aeterna indulgentia peccatorum nostrorum ad monasterium, quod dicitur Fulda, quod est in honorem sancti Bonifatii et sancti salvatoris in pago, qui dicitur Grapfeld, ubi in dei nomine Baugulfus abba una cum monachis suis ibidem consistentibus regulariter degree videntur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago Alsacinse in villa et in marca denominata Osthaim in Choneshaim, id est cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, arealis campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus quantumcunque in ipsa marca homini meo Baturico condonavi in beneficium, cum omni adiacentia, ad ipsum benificium pertinet, totum et integrum in ipsa marca Onchysashaim vinea I, quem ipse in beneficium habuit, in loco, qui dicitur Sigoltesberg, ea ratione, ut ipsa casa et successors eius haec habeant, teneant et quicquid exinde facere voluerint, liberam habeant potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse ve1 heredes mei vel ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationem a me factam venire temptaverint aut inrumpere voluerint, tunc inferant vobis vel vestris successoribus cogente fisco auri libras X, argenti pondera X coactus exsolvat et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio omni tempore firma sit cum stipulatione subnixa. Actum ad Phadrebrunnen XIII. kl. iul. anno XVII. regni domni nostri Karoli regis. Signum Huges, qui hanc donationem seu testamentum fieri rogavit. † Widerici. † Winihardi. † Wiloni. † Herigerni. † Hamerici. † Oatichoni. † Waltberti. † Hrodfridi. † Adalberti.