Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 163
Oportunum est unicuique, dum in hac mortali corpore vivit, de future vita, ubi inmortaliter perpetueque vivere sperat, dum licet cogitare. Ideoque ego Huc dono pro anima mea seu pro anima filii mei Hahihconi pro aeterna indulgentia peccatorum nostrorum ad monasterium, quod dicitur Fulda, quod est constructum in honorem sancti Bonifatii et sancti salvatoris, ubi Baugolf abba una cum monachis suis ibidem consistentibus regulariter degere videntur, donatumque in perpetuum esse volo, hoc est in pago Alsacinse et in villis et in marcis denominatis in Osthaim et in Coneshaim, id est terris, domibus, edificiis, acolabus, vineis, silvis, areolis, casis, casalis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, mancipiis, quorum nomina sunt: Eburhilt, Wolfgund, Ratolt, Gerwin, Gundheri, Ratlind, Werdolf, Hruodrih, Wolfmar, Walahart cum omni eorum suppellectili et sumptu, quantumque in ipsa marca iure ad meam pertinet hereditatem, quicquid dici vel nominari in supradictis potest locis, totum atque integrum a die presente ad ipsum sanctum locum trado atque transfundo, ut ab hac die ipsas res superius denominatas ipsa casa dei vel congregatio eius teneant atque possideant et eorum successoribus Christo propitio derelinquant faciendum, quod voluerint, liberam habeant in die nomine in imnibus potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse vel heredes mei vel ulla opposita extranea persona, qui contra hanc donationem a me factam venire temptaverint aut inrumpere voluerint, tunc inferant vobis vel vestris successoribus cogente fisco auri libras X, argenti pondera X coactus exsolvat, et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio haec omni tempore firma sit cum stipulatio subnixa. Actum ad Phadrabunnen publice XIII. kl. iul. anno XVII. regni domni nostri Karoli regis. † Huges, qui hanc donationem seu testamentum fieri rogavit. † Widericus. † Winihardi. † Wiloni. † Hericheri. † Haimerichi. † Oatichoni. † Waldberti. † Hruodfridi. † Adalbercti. Ego Eburhardus, qui consensit et subscripsi. Haicho. Ego Erhart scripsi.