Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 162
Datierung: 785 03 22
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Criemhilt sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod dicitur Fulda, ubi ipse requiescit corpore sacro, vineam unam in Mogontiorum marca, quod est ab uno latere Hrihbaldi, ab alio latere Odalberti tertio latere Uten, ita tamen, ut post obitum meum supradicta ecclesia habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa aut aliquis de heredibus meis, qui contra hanc kartulam venire temptaverit, iram dei et omnium sanctorum incurrat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias II, argenti pondera IIII coactus exsolvat, et tamen donatio hec omni tempere firma permaneat. Facta donatio hec sub die XI. kl. aprl. anno XVII. Regnante domino nostro Karolo glorioso rege. Ego Welimannus rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Cremhilte. † Waltheres. † Waluram. † Sigifrit. † Hiltileih. † Hremming. † Gatto. † Hatto comes. † Gebahart. † Odalpraht. † Swefheri. † Adalfrid †.

