Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 154


Datierung: 794 (783?) 03 25 und nachher.

In nomine dei summi. Ego Emhilt abbatissa memor humanae conditionis, quia brevis vita hominis super terram, totam me in futurum extendens et ad superna erigens, ubi nostra abscondita cum Christo vita in deo est, atque ut amplior mihi portio in terra viventium reddatur, quocirca propriae haereditatis meae terram in diversis videlicet locis tam de paterno quam et de materno iure ad me pertinentem dono, trado atque concedo pro animae meae remedio omnipotenti salvatori nostro deo et sanctae dei genitrici Mariae atque ancillis dei, quae in monasterio meo ad Milize die noctuque domino deo sub regula sancti Benedicti deserviunt et stabilitatem ibi habent promissam et inantea promittunt. His etiam ista donatio et traditio firma permaneat et stabilis, id est in loco, qui priscorum vocabulo dicitur Milize et in Hentingen et in tribus Hohheimis, in Sulzdorfe et in tribus Geochusis et in tribus Perchohis in conquisito et paterno et in Wielantesheim et in Helidungom et in aliis locis quam plurimis, quae paterni et materni iuris mei et mei proprii conquisitus sunt, una cum domibus, aedificiis, mancipiis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cum pecuniis omnis generis, cum mobilibus et inmobilibus, cum omni adiacentia eorum et cum monasterio super posito, quod ego ipsa proprio labore construxi et aedificavi. Omnia ad integrum sine ullius hominis praeiudicio sana mente sanoque consilio, ut supra dixi, dono, trado atque transfundo omnipotenti salvatori nostro deo et sanctae dei genitrici Mariae et ancillis dei, quae in isto monasterio recte et regulariter secundum regulam monachorum dei fideliter sine ulla falsitate deserviunt et nullam unquam volunt vagandi habere potestatem de isto monasterio, sed semper stabiles hic et firmae permanent, in ea tamen ratione, ut, dum advivo, monasterium hoc habeam semper sine ullius contradictione hominis et post obitum itaque meum atque de hac luce discessum tum congregatio ipsa hanc donationem habeat, teneat atque possideat, quam ego nunc testibus coram astantibus trado domino deo et sanctae Mariae ad illas sanctae Mariae reliquias, quae propriae meae sunt, quae ego ipsa conquisivi et quae in ipsa capsa mea propria sunt, et chrismale, ad quas ancillae dei, quae in hoc eodem monasterio domino deserviunt, votum primitus sanctitatis et monastiae, conversationis et religionis ordinem promiserunt et quicquid proprium et terris et mancipiis et aliis rebus habuerunt, donaverunt. Haec vero congregatio praefata, ut dixi, post obitum meum habeat potestatem cum consilio sacerdotum, id est spiritalium magistrorum, de ipsa familia talem sibi abbatissam eligere, quae secundum deum ipsam congregationem firmiter regat et custodiat, quae non dissipet sed plantet, aedificet et corrigat et ad potestatem aeternae beatitudinis ipsam congregationem adducat, incitet atque erudiat. Utensilia vero monasterii mei ex parte ad ipsum monasterium dono, ex parte vero pro animae meae remedio episcopis, presbyteris, monasteriis pauperibusque erogentur. Haec vero omnia subtus a me denominata ad ipsas Iesu Christi et sanctae Mariae reliquias, quae proprie sine communion alterius hominis meae sunt, ut dixi, veraciter pertineant, in quibus non est communio cum reliquiis illis, quae in altari sunt, quoniam quae in illa capsa sunt, singulariter meae sunt. Et omnes donationes, quae nobis in commune traditae fuerunt, ad ipsas omnimodis sunt donatae et ad illas nunc spontanee tradidi, quae suprascripta sunt. Et trado, quae subsequuntur, id est patinas argenteas et calices offertorios et thuribula, capsas et cruces fabricaturam altaris et omnia indumenta altarium et missarum vestimenta, cortinas et aquae manilia, urciolos nec non et conchas et diversorum patrum sanctorum veteris et novi testamenti libros quam plurimos, culcitras et cervicalia. Omnia vero alia, quae remaneant, ita dividentur, ut praedixi, id est lectaria sive villosi sive manutergia sive canifelli sive cuiuscunque sint vestimenta linea vel lanea. Hanc vero donationem ita firmare et roborare curavi, ut ab omni secularium hominum potestate sit separata et in sororum potestate in commune deo sub regula sancti Benedicti patris servientium post obitum meum permaneat. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipsa aut aliquis de haeredibus aut prohaeredibus meis aut alia ulla opposita persona, quae contra hanc donationem meam venire conata fuerit aut eam infringere voluerit, iram dei omnipotentis incurrat et sanctae dei genetricis Mariae offensam, insuper inferat iuxta poenam seculi cum cogente fisco partibus ipsius ecclesiae aut agentium suorum auri libras duas, argenti pondera quinque esse multandos, et quod repetunt, evindicare non valeant, sed praesens donatio ista omni tempore firma et perennis maneat testium et manumissorum sub stipulatione subnixa. Actum in vico publico et villa, quae dicitur Milize, anno incarnationis Christi DCCLXXXIII. et anno regni domini nostri Caroli regis Francorum XVI. die, quod fecit, mensis martii die XXV. Isti sunt testimoniales, qui viderunt istam donationem: Roggo comes, Gundacar, Nereolf, Friccheo, Nordberaht, Nordiu, Egelold, Hemming, Liutfrid, Ercanheri, Hartger, Otperaht, Fresco, Hrogger, Wigperaht, Hoz. Notitia, qualiter, postquam ista donatio facta fuerat, Eboracar ille comes et Hruodharto et Iob et Roggo ille comes portiones illorum, quas habuerunt in villa et basilica ad Milize una cum reliquiis, quae sunt in illo altari, et terris ac mancipiis, quantum partes eorum illis haereditarunt et quantum ad illos pertinebat, totum et ad integrum tradiderunt coram testibus et regenburgis ad ipsas reliquias, quas Emhildis abbatissa donavit et tradidit illis nonnanis ad Milize, quorum nomma subter scripta sunt, qui omnia haec viderunt et veraciter videndo cognoverunt. Ego Emhildis abbatissa hanc donationem a me factam subscripsi. † signum Willibaldi episcopi, qui hanc donationem Emhildae abbatissae subscripsit. † signum Eburacar comitis. † signum Iob. † signum Hrodharti. † signum Ortolt. † signum Ercanheri. † signum Frumolt. † signum Frehholf. † signum Reginhart. † signum Welpf. † signum Rihperaht. † signum Untwini. † signum Geginhart. † signum Nordiu. † signum Elis. † signum Erpfold. † signum Sigifrid. † signum Wolfmunt. † signum Sino. † signum Werinolt. † signum Ermanolt. † signum Arnolt. † signum Nerolf. † signum Erlo. † signum Nordperaht. † signum Guntfrid. † signum Matto. † signum Ecgi. † signum Isanperaht. † signum Dancolt. † signum Fricco. † signum Suidger. † signum Hartnagal. † signum Embrico presbyter. † signum Walperaht. Ego Theotolfus presbyter rogatus scripsi ab Emhilde abbatissa.