Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 155


Datierung: <784 07>

In nomine domini. Adrianvs episcopus servus servorum dei Baugulfo religioso abbati venerabilis monasterii | salvatoris | domini nostn lesu Christi salutem et apostolicam benedictionem in Christo. Quoniam novimus concedenda quae rationabilibus desideriis congruunt, oportet, ut devotioni conditoris piae constructionis auctoritatem in privilegiis prestandis minime denegemus. Igitur quia postulasti a nobis, frater karissime, quatinus monasterium tuum a sancto Bonifacio constructum et in nomine sancti salvatoris intitulatum situm in loco, qui vocatur Bochonia, super ripam fluminis Fuldae privilegii sedis apostolicae adminiculis decoretur, ut sub iurisdicione sanctae nostrae aecclesiae, cui deo auctore deservimus, constitutum nullius alterius aecclesiae iurisditionibus submittatur, qua re piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id, quod exposcimur, effectui mancipamus. Et idcirco omnem sacerdotem culuslibet aecclesiae vel episcopum in prefato monasterlo dicionem quamlibet habere aut auctoritatem preter sedem apostolicam et episcopum, in cuius diocesi idem venerabile monasterium constructum esse videtur, cui licentiam tantum concedimus, cum oportunitas consecrandi altaris vel clericorum ordinandorum necessitas ingruerit, ab abbate invitetur; alioquin nec missarum ibidem sollempnia quispiam presumat omnimodo celebrare, ut profecto iuxta id, quod subiunctum apostolicae sedi firmitate consistit, inconcusse permaneat, locis et rebus tarn eis, quas moderno tempore tenet vel possidet quam quas futuris temporibus in iure ipsius monasterii divina pietas voluerit augere ex donis et oblationibus fidelium, absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Proinde precipimus et sub auctoritate beati Petri sub testificatione Christi et aecclesiae confirmamus, ut nullus de rebus vel reditibus, quae ad stipendium fratrum seu ad hospitale pauperum vel ad portam hospitum pertinent, auferre vel in beneficium suscipere audeat, sed magis, sicut constituit sanctissimus martyr Christi Bonifacius, omnia ordinata et inconvulsa permaneant, tarn haec quae suo tempore quam quae nostro seu futuro tempore idem monasterium ex decimis et fidelium oblationibus in proprietatem susceperit. Constituimus quoque per huius decreti paginam, ut quicumque cuiuslibet aecclesiae presul vel quacumque dignitate predita persona hanc nostri privilegii cartam, quam auctoritate principis apostolorum firmavimus, temerare temptaverit, anathema sit et iram omnipotentis dei incurrens a caetu sanctorum fiat extorris, et nichilominus prefati monasterii dignitas a nobis indulta perpetualiter inviolata permaneat, apostolica auctoritate subnixa. Amen. Scriptum per manum Romani notarii atque scriniarii apostolicae sedis mense iulio, indictione VII. Actum Lateranensi palatio; datum per manum Stephani primiscrinii.