Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 153


Datierung: [um 780-783?]

Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis venerabilibus ob amorem domini et oportunitatem servorum dei benivola deliberation concedimus yel confirmamus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem vel remedium animae nostrae pertinere confidimus. Igitur conpertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium sancti salvatoris, quod est constructum infra vasta Bochonia.Et ut haec auctoritas firmior sit, manu nostra subter firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.Signum Caroli gloriosissimi regis.