Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 150
Datierung: [754 (762?)-782]
Domino in Christo summopere venerando Lullo episcopo Magingaoz optabilem supplex in domino sempiternae beatitudinis salutem. Scit plane sublimitatis vestrae prudentia, quia contra discrimina maxima consiliorum adiutoriis et integris et ex omni parte solidatis modis omnibus opus est. Notum vero fieri venerandae caritatis vestrae dignationi desideramus, quia exitum sororis nostrae extremum spiritum agentis meroribus ac timoribus undique depressi praestulamur mortem videlicet carnis illius instinctu naturalis condicionis velud propria dolentes et pro animae illius eventu incerto et soli iudici piissimo noto et insuper familiae loci illius tenerrime et propemodum sine ulla consilii firmitate discissionem vel, quod gravissimum est, animarum interitum pertimescentes. Quapropter magnitudinis vestrae pietati humili intentione supplicantes obsecramus per Christum salvatorem resurrectionemque mortuorum, uti nobis supradictis cruciatibus afflictis, quid post obitum illius sit pro stabilitate salutari monasterioli faciendum, prout domino iuvante colligere valeatis, litteris indicare per hunc nuncium non dedignemini. Sunt enim, sicut scitis, illic filiae fratris nostril velatae, in quas fortasse intentio ignorantium conversa est. Sed nulla ex his adhuc vel aetate vel sensus aliqua firmitate ad suscipiendum tale pondus congrua poterit iudicari. Et formidamus dispersionem inconsultam familiae, nisi celeriter ordo ac stabilitas per abbatissam collocetur. Nec tamen vel intra cellulam vel intrinsecus nos posse repperire credimus, per quam vel verbo ac specie tenus valeat coherere, praeter puellulas, quas diximus; quibus maximum periculum suscipientibus et nobis fortasse persuadentibus formidamus. Quapropter iterata supplicatione per Christum salvatorem obsecramus, ut nobis, quod saluberrimum inter huiusmodi necessitates fieri credatis, nobis revelare celeritate, qua diximus, nec dedignemini nec gravemini. Valere beatitudinem vestram et in Christo magis ac magis pro nobis intercedentes proficere integris certisque nisibus cordis optamus. Offerenda Lulloni episcopo.