Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 151


Datierung: [754-782]

Venerando sacerdoti Christi amore frursus ac reverentia pariter a nobis studio peculiari continendo Lulle episcopo Magingooz servus servorum dei perennem in Christo salutem. In conloquio nuper venerandae fraternitatis tuae conperti sumus, quia consilium proximi nostri cuiusdam minus caute saeculi inpedimento postposito viam relegionis ingredi cupientis prudentiam vestram prevenire utiliore consulto voluisset. Qui, ut arbitror, bis verbis velut nomine proprio designatur. Et re vera visum mihi est non posse aliter conpleri circa iilum officium debitae fidelitatis et caritatis, nisi cum pluribus de eadem re necessario sollicitis contendatur, ne hunc fortasse in ipso itinere, quo desiderium ducit, incauta presumptio supplantat. Sed necessarium existimo, ut diligentius provideatur, quo pacto vel quibus instrumentis peregrinationis illius, quam, sicut scitis, optimam, stabilitas et possibilis et, si fieri potuerit, inexcusabilis hiis, cum quibus presens causa agenda est, omni rationis firmitate conprobetur. Quapropter nostre parvitati indicare per litteras non gravemini, utrum vobis videatur, ut communi sermone unius epistulae exortatio mittatur, an uterque nostrum a se epistolam mittat. Quodsi profuturum indicetis, ut commune et unum a nobis indiculum dirigatur, a vestra caritatis industria rogo, ut conviciatur, si non fieri posse putaveritis, ut sine aliqua presenti sive nostra sive ceterorum servorum Dei conlatione consulto decenti et integra soliditatis valeat perpetrari. Quid itaque vobis profuturum videatur, ut a nobis hac de re agatur, per litteras huius epistiunculae portitori traditas nobis indicare dignamini. Valere bonitatem vestram et in Christo proficere pro nobis intercedentem integris desideriis optamus.