Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 149
Datierung: [782] 07 28
b) Carolus dei gratia rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum omnibus fidelibus. Quidquid enim locis venerabilibus ob amorem domini et oportunitatem servorum eius benivola liberalitate concedimus, hoc nobis procul dubio ad aeternam beatitudinem et remedium animae nostrae pertinere confidimus. Igitur compertum sit omnium fidelium notiae, qualiter donamus ad monasterium Fuldense, quod constructum est in honore sancti salvatoris, ubi domnus ac preciosus Christi martir Bonifacius corporaliter requiescit et venerabilis vir Baugulfus abba regimen fratrum habere videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est villam nostram Dinenheim sitam in pago Warmocense super fluvium Rhenum, quicquid in ipsa villa nostra possessio legitima esse videtur in presenti tempore, totum et integrum ad prefatum locum volumus esse concessum. Similiter et in alio loco, qui situs est in pago Wetereiba, cuius vocabulum est Turenheim, cum omni integritate, sicut ad eandem villam in presenti tempore videtur pertinere, totum et ad integrum una cum terris, domibus, aedificiis, accolis, mancipiis, veneis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus et incursibus, mobilibus et immobilibus, peculiis, presidiis, quicquid dici aut nominari potest, totum et ad integrum, quicquid nostra legitima in presenti tempore est possessio vel dominatio, venerabilibus fratribus monasterii sancti Bonifacii martiris a die presenti in posterum tradimus in dei nomine perpetualiter ad possidendum, ea vero ratione, ut ab hac die fratres ipsius monasterii, quicquid de rebus prefatis pro utilitate sua ipsiusque monasterii facere libuerit, libero in omnibus perfruantur arbitrio. Et neque a nobis neque a successoribus nostris, seu a quolibet homine vel iudiciaria potestate amodo et deinceps de supradictis rebus inquietari ullo modo debeant, sed domino auxiliante nostris et futuris temporibus in nostram videlicet elemosinam ad eundem sanctum locum in augmentis proficiat, quatinus eo melius delectet eandem congregationem sanctissimi martiris Bonifacii pro nobis et uxore nostra atque prole necnon et pro statu et diuturnitate regni nostri domini misericordiam attentius exorare. Et ut haec regalis preceptio nostra nostrae videlicet tradicionis et oblationis et confirmationis meliorem atque firmiorem in postfutura tempora obtineat stabilitatis vigorem, manu propria subter decrevimus roborari et nominis nostri caractere unacum anuli nostri sigillo precepimus insigniri. Signum Caroli regis Francorum. Ego Wigolt ad vicem Radonis recognovi. Data V. k. aug. actum Herfeldensi monasterio

