Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 149


Datierung: [782] 07 28

a) Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum omnibus fidelibus nostris praesentibus et futuris. Quicquid enim locis venerabilibus ob amore domini et oportunitate servorum die benivola deliberatione concedimus, hoc nobis procul dubio ad eternam beatitudinem vel remedium anime nostre pertinere confidimus. Igitur conpertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium Fulda, quod est constructum in honore sancti salvatoris, ubi domnus ac preciosus martyr Bonefacius corpore requiescit et venerabilis vir Baugulfus abba in regimine habere videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est villam nostram Deinenheim sitam in pago Wormacinse super fluvium Rhenum, quicquid in ipsa villa nostra possessio legitima esse videtur in presenti tempore, totum et integrum ad prefatum locum volumus esse concessum. Similiter et in alio loco, qui situs est in pago Wedrebense, cuius vocabulum est Ahizwila, cum omni integritate, sicut ad eandem villam in presenti tempore pertinere videtur, totum et ad integrum una cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pra-tis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, movil-ibus et inmovilibus, peculiis, praesidiis, quicquid dici aut nominari potest, totum et ad integrum, quicquid nostra legitima in praesenti tempore est possessio vel dominatio, rectoribus monasterii sancti Bonefacii a die presenti tradimus in dei nomen perpetualiter ad possidendum, ea vero ratione, ut ab hac die rectores ipsius monasterii, quicquid de rebus praefatis facere elegerint, pro oportunitate ipsius monasterii liberum perfru-antur arbitrium. Et neque a nobis neque a successoribus nostris seu a qualibet persona vel iudiciaria potestate amodo et deinceps de supradictis rebus inquietari ullo modo debeant, sed domino auxiliante nostris et futuris temporibus in nostra videlicet elimosina ad eundem sanctum locum in augmentis proficiat, quatenus melius delectet ipsam congregationem sancti Bonefacii pro nobis et uxore nostra etiam et prolis necnon et pro stabilitate regni nostri domini misericordia adtentius exorare. Et ut haec praeceptio meliorem atque firmiorem per tempora obtineat vigorem, manu propria subter eam decrevimus roborare et de anulo nostro iussimus sigillare. Signum. Caroli gloriosissimi regis. Wigbaldus ad vicem Radoni recognovi et subscripsi. Data quinto kal. Agustas anno quarto decimo et nono regni nostri; actum Herulfisfelt monasterio in vaste Bochonia constructum; amen.