Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 90


Datierung: 779 11 13

a) Carolus rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium propter nomen domini concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos propter nomen domini et animae nostrae salutem donamus ad monasterium Fulda, ubi preciosus martyr Bonefacius corpore requiescit et venerabils vir Sturmio abba rector preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus quasdam res proprietatis nostrae, hoc es in pago Wormacinse, quas fidelis noster Otakarus per nostrum beneficium visus est habuisse, id est in Mogontia civitate mansos XX et V et mancipia LXVI et XVI lidos et vineas ad ipsum beneficium pertinentes; similiter in alio loco infra alveum Reni in insula, quae dicitur Lubrichenowua; in tertio vero loco, qui vocatur Nubenheim, quicquid ibidem habuit tam terris quam vineis; in quarto vero loco Gunzinheim, sicut ibidem visus fuit habuisse et super fluvium Naha pratum unum. Haec vero omnia superius intimata ad ipso sancto loco donamus, tradimus adque in perpetuum indultum esse volumus, ut ibidem domino adnuente nostris et futuris temporibus monachis deo servientibus proficiat in augmentis, quatenus melius delectet ipsam congregationem pro nobis uxorique nostra etiam proles domini misericordiam attentius exorare. Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, manu nostra subter firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus. Signum Caroli gloriosissimi regis. Giltbertus advicem Radoni recognovi et subscripsi. Data idus novembrias anno XII. et VI. regni nostri; actum Vurmasia civitate publica; in dei nomen feliciter.