Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 89


Datierung: 779 08 09

Dominus ac redemptor noster dei filius admonet dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis“. Idcirco ego in dei nomine Benedict dono atque trado in elimosinam meam et matris meae nomine Biligart, ut in futuro veniam aliquam consequi mereamur coram deo, unam arialem - de una parte adiacet pars sancti Albani et altera parte Bernheres et in duabus regis platea - et unam vincam, de qua una parte adiacet regis platea et altera parte sancti Lantbercti et tertia parte sancti Albani et quarta parte sancti Mahsmini, et ista quattuor mancipia bis nominibus: Friduheri, Wolfhart, Vota, Imma, hoc est quod trado ad sanctum Bonifatium et ad monasterium, quod dicitur Fulda, quod est constructum in silva Bochonia iuxta ripam fluminis, quod dicitur Fulda, et ubi vir venerabilis Sturmi abbas preesse videtur. Istam traditionem superius nominatam isto modo facio, ut arialem et IIII mancipia in vestram prestariam, usque in seculo vivam, cum vestra licentia habeam et vineam superius denominatam vos in presentia habere volo ad sanctum Bonifatium. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut liquis de heredibus meis vel proheredibus aut ulla opposita persona, qui contra hanc traditionis kartulam venire temptaverit aut eam infrangere conatus fuerit, iram trinae maiestatis incurrat et insuper inferat partibus ipsius monasterii auri libram unam argenti pondera V et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens kartula traditionis firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum sub die nono mensis augusti anno XI. regnante Karlo glorioso rege Francorum. † Signum Benedicti presbiteri. † Otacri. † Theotun sororis Benedicti. † Adalberti. † Theotrichi. † Walurammi. † Bennoni. † Erharti †.