Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 90
Datierung: 779 11 13
b) (Eberhardi 1)
Carolus rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim ad loca venerabilia sanctorum propter nomen domini concedimus vel concedendo firmamus, hoc nobis ad salutem et profectum animae atque ad stabilitatem regni nostri in dei nomine pertinere confidimus. Ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos propter nomen domini et animae nostre salutem donamus atque contradimus ad Fuldense monasterium, ubi preciosissimus Christi martir Bonifacius corporaliter requiescit et venerabilis Sturmio abba turmae monachorum preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus quasdam res proprietatis nostrae, hoc est in pago Wormacense, quem fidelis noster Otakarus per nostrum beneficium visus est habuisse, id est in Mogontia civitate mansos XX et V et mancipia LXVI et XVI lidos et vineas ad ipsa beneficia pertinentes; similter vero in alio loco infra alveum Reni in loco, qui dicitur Lubringowa; in tercio vero loco, qui dicitur Nuwenheim, quicquid ibidem predictus Otakar habuit tam terris, agris quam vineis et hortis, cultis et incultis; in quarto vero loco, videlicet in Guntzinheim, sicut ibidem predictus fidelis noster visus est habuisse, et super fluvium Noraha pratum unum. Haec ergo omnia a supra dicto loco memorata ad sanctum Fuldense monasterium in honore sancti Bonifacii martiris donamus atque contradimus et in perpetuum indultum esse volumus, ut ibidem domino annuente nostris et futuris temporibus fratribus deo servientibus proficiat in aucmentis, quatenus delectet ipsam congregationem pro nobis uxoreque nostra ac prole domini misericordiam attentius exorare. Et ut haec traditio firmior habeatur et per futura tempora melius conservetur, hanc nostrae preceptionis et auctoritatis cartam iussimus inde conscribi et anuli nostri inpressione signari. Signum domni Caroli piissimi regis. Ego Egilbertus cancellarius recognovi.·Dat. idus nov. indictione XII.

