Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 87


Datierung: 779 05 30 (06 29?)

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Lantswind sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad ecclesiam sancti Bonifatii, ubi ipse requiescit in corpore, area duas - de una area ab uno latere Geilrad et Elisabeth, ab alio latere Ada, tertia via publica, quarta parte meum ipsi iugera sancti Bonifatii, quam ego dedi; de alia area ab uno latere Ada, ab alio latere strata, tertia parte sancti Martyni, quarta parte ipsa iugera sancti Bonifatii; de tertia area Hruodfrid ab alio latere, ab alio strata et aqua, tertia latere Geilrat et Elisabeth, quarta parte strata - et ipsa in marca iugeras CC et vineam I - ab uno latere Geila, ab alio latere Geilrat et Elisabeth, tertia parte Ada, quarta parte strata - et intus muro aream, quam tenet Berahtoloh - de duabus partibus strata et de duabus filii Nordbercti; de alia area strata, ab alio latere Hiltileih, tertia sancti Liutgeri, quarta parte sancti Maximini et Hruodingi, de tertia area strata, ab alio latere Rathath, tertio latere strata, quarto strata - et intus muro vineam unamde duas partes muro, tertia parte filii Nordbercti, quarta parte Heriman, in quinta sancti Martini; de alia vinea de uno latere strata, de alio latere Geilrad et Elisabeth, tertio sancti Albani, quarta parte ad Herolfesfeld - et mancipia XXX: Egilger; Friduhilt, Arnolt, Werinhilt, Hugileih, Anshram, Irminger, Himmina, Hildrat, Birnicho, Bilihilt, Gothold, Berahtalah, Gerberct, Liudolf, Grimwin, Liobhilt, Berahtwin, ita tamen, ut, dum advixerimus, ego Geilrat et Elisabeth et Lantswind excolere ad usufructuario debeamus et post obitum nostrum supra dicta ecclesia habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere volueritis, liberam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris, qui contra hanc donationem venire temptaverit, iram dei incurrat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias duas argenti pondus IIII coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma permaneat. Facta donatio hec sub die III. kl. iun. anno XI. Regnante domino nostro Karolo glorioso rege. Ego Vuclimannus scripsi et notavi diem et tempus quo, supra. † Signum Lantswinde, que hanc traditionem fieri rogavit. † signum Elisabeth. † signum Geilrat. † signum Odacri. † signum Waluramni. † signum Nandgarii. † signum Ilrihbaldi. † signum Oadalbercti. † signum Liudwini. † signum Adalfridi. † signum Aspercti. † signum Waningi. † signum Ercanbercti. † signum Sigimanni.