Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 86
Datierung: 779 03 10 (09?)
b) (Eberhardi)
In nomine domini Ego Chunibertus humilis Christi servus notum facio omnibus fidelibus catholicae fidei religiosis pertractans remedium animae meae vel parentum meorum secundum deum qui dixit: „Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis“, ut veniam in futuro consequi merear meorum delictorum, dono atque trado ad sanctum Bonifacium martirem in monasterio Fuldensi, ubi idem gloriosus martir corporaliter quiescit et ubi vir venerabilis Sturmi abbas multitudini monachorum preesse videtur, totam substantiam meam, que in his locis sita est, que hic nominantur: Hohdorf, Gruninga, Ingeheresheim, Fehinge, Stangebach, Wlfingen, Adeloltesheim, Wachalingen, Bunningen, Liutera et in villa Saulenheim in pago scilicet Wormezfelde, quicquid in his locis seu villis proprietatis habere visus sum, totum et integrum ad supra dictum sancti salvatoris monasterium manu libera et potestativa trado, tam terris quam domibus, aedificiis, mancipiis, vineis, pratis, pascuis, silvis, campis, aquis aquarum decursibus, mobilibus et inmobilibus et omnimoda substantia, qua uti mortales solent, ea scilicet ratione, ut monasterii ac fratrum usus ex bis habeatur. Rogo ergo fratres huius sacrosanctae congregationis, ut per eorum caritatis prestolationem cartula mihi inde scribatur, per quam conscriptae res tradicionis meae in memoriam supervenientibus seculis commendentur, ne oblivioni tradantur; prestariam quoque mihi facere velitis, ut supra dictas res meas usque ad diem mortis meae habere possim, post obitum vero meum fratres et domini huius monasterii intromittant et possideant et in potestatem suam redigant nec quicquam ex omnibus, quae dedi, cuiquam seculari personae committant, sed omnia in utilitatem aecclesiae et totius congregationis transferant adiurati per viventem et regnantem in secula seculorum. Si quis autem, quod futurum esse non credo, vel si ego ipse aut aliquis de heredibus vel proheredibus meis seu quelibet opposita persona, contra hanc traditionem et cartulae huius confirmationem venire temptaverit et hanc donationem, quam ego libera hodie manu facio, absque omni humana contradictione irritam facere voluerit, iram trinae maiestatis incurrens ab universis sanctorum ecclesiis excommunicatus appareat. Facta est hec traditio mense marcio VII. id. marc. anno XI Karolo regnante, qui et ipse aderat et eandem traditionem suo precepto confirmavit et primus ipse signum testimonii fecit. † Signum domini (Monogramm) Caroli gloriosi regis. † signum Chuniberti liberi et nobilis viri. † signum Adelboti. signum Rihperti. † signum Gumberti. † signum Erkanboldi. Ego humilis Christi servus Rihelmus feci cartam.

