Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 72


Datierung: 775 11 13

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Jesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque Odacar sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad ecclesiam sancti salvatoris, qui est tradita ad ecclesiam sancti Bonifatii, elimosinam Hruodswinde coniugis meae medietatem iugerum duarum in villa, que dicitur Brizzenheim, quod est ab uno latere Ada, ab alio latere Odacar, tertio latere via puplica, dono, trado atque transfundo, ita tamen, ut ab die presente custor ecclesie sancti Bonifatii id est Sturmi abbas habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere voluerit, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, inprimitus iram dei incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat insuper inferat fisci dicionibus auri uncias duas argenti pondus quattuor coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma permanent, stipulatione subnixa. Facta donatio hec sub die idus novemb. anno octavo regnante domino nostro Caralo glorioso rege. Ego Welimannus rogatus hanc kartulam donationis scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Odacri, qui hanc kartulam donationis fieri rogavit. † signum Hruodswinde coniugis meae. † signum Geilane. † signum Geilrada. † signum Elisabeth. † signum Lantswinde. † signum Hrihbaldi. † signum Vodilperahti. † signum Adane. † signum Hadurichi. † signum Hremmingi.