Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 71
Datierung: 775 11 13
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Jesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Ata sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut a in futurum veniam aliquam promerire merear, dono ad ecclesiam sancti Bonifatii, ubi ipse requiescit in corpore, hoc est quod dono ecclesiam sancti salvatoris in villa, quae dicitur Brizzenheim, cum ipsa areola, in qua aedificata est, et cum illa vinea, que est ab uno latere Odacari, ab alio latere Ada, tertio latere Willihath, quarto latere via publica. Et dono in ipsa marca iugeras XXVI et mancipias XIII his nominibus: Wanolf, Anshild, Wibrat, Leoba, Wiba, Ittiso, Hruothilt, Gisalhilt, Hruotlind, Hruodlind, Rahholf, Liba, Naholf, ita tamen, ut post obitum meum supra dicta ecclesia sancti Bonifatii habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit, inprimitus iram dei incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias duas argenti pondus IIII coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio haec omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio hec sub die idus novemb. anno octavo regnante domino nostro Karlo glorioso rege. Ego Welimanus rogatus hanc kartam donationis scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Adane, qui hanc donationem fieri rogavit. † signum Bobone. † signum Oadane. † signum Hadurichi. † signum Hrihbaldi. † signum Oadalbercti. † signum Widrat. † signum Zezoni. † signum Bennoni. † signum Theodo. † signum Gundhramni. † signum Liutgis. † signum Albrat.

