Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 73


Datierung: 775 11

a)(Rekonstruktion)

Carolus gratia dei rex Francorum et Langorbardorum ac patricius Romanorum omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam futuris. Quicquid enim ad loca sanctorum venerabilium congruenter ob amore dei concedimus vel confirmamus, hoc nobis ad mercedem vel stabilitatem regni nostri et procerum nostrorum pertinere confidimus. Ideoque notum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos propter nomen domini et anime salutem eo, quod mercis nostra in eternum permaneat, donamus ad monasterium sancti Bonefacii, quod est constructum in pago Graffelt super fluvium Fulda, ubi ipse preciosus domnus et sanctus Bonefacius martyr corpore requiescit et venerabilis vir Sturmio abba rector preesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est monasterium cognominante Holzkiricha in pago Waltsaze super fluviolum Albaha, quem Throandus in honore beate Marie semper virginis a novo fundamine visus fuit edificasse et res proprietatis sue ad ipsum locum visus fuit delegasse et in postmodum manu potestativa ipsum monasterium una cum omni integritate cum omnibus appendiciis vel adiacenciis suis, quicquid ipse vel alii homines ad predictum monasterium delegaverunt, nobis tradidit et in omnibus confirmavit, id est tam terris, accolabus, domibus, edificiis, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, movilibus et inmovilibus, peculiis, presidiis, farinariis, adiacenciis, appendiciis, quicquid dici vel nominari potest, totum et integrum, sicut diximus, quod prefatus Throandus nobis tradidit, monasterio sancti Bonefacii donamus, trademus atque in perpetuum in omnibus concessum esse volumus, ea ratione, ut ab hac ipsa die ecclesia sancti Bonefacii vel rectores eius ipsum monasteriolum cum omni integritate superius intimata habeant, teneant atque possedeant vel quicquid exinde facere elegerint pro utilitate et oportunitate ecclesie, liberum perfruantur arbitrium, qualiter nostris et futuris temporibus ad ipsum sanctum locum proficiat in augmentis et ut melius delectet ipsam congregationem pro nobis et uxore nostra etiam et prole domini misericordiam attentius exorare. Et ut hec auctoritas firmior habeatur ac per tempora melius conservetur, manu propriasubter firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus. Signum Caroli gloriosissimi regis. Rado advicem Hitherii recognovi et subscripsi. Data in mense novembrio anno octavo et secundo regni nostri; actum Dura palatio puplico; feliciter.