Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 70


Datierung: 775 08 06

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Jesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Wighelm et coniux mea Fridugart sana mente sanoque consilio pro malis peccatis nostris, ut in futuro veniam aliquam promerire mereamur, donamus ad ecclesiam sancti Bonifatii, ubi ipse requiescit in corpore, hoc est quod donamus in pago Wormacinse in villa, que dicitur Batenheim, quicquid ibi iure hereditario visi sumus habere, id est aream unam, cui est ad uno latere Bernrati, ab alio latere strata, tertio sancti Petri, quarto via publica. Et donamus vineam unam, cui est ad uno latere sancti Albani, ab alio latere Nandgeri, tertio iterum sancti Albani, quarto latere Gerbaldi. Et donamus ibi aliam vineam, cui est ad uno latere Theotholdi, ab alio Thancrati, tertio sancti Petri. Hec omnia superius nominata cum domibus, aedificiis, terris, araturiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus donamus a die presente donatumque in perpetuum esse volumus, ita tamen, ut ab hac die habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere volueritis, liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donatione venire temptaverit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias duas argenti pondus quattuor coactus exsolvat et nec sic, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Acta donatio hec sub die VIII. idus augustas anno VII. regnante domino nostro Karolo glorioso rege. † Signum Wighelmi, qui hanc donationem fieri rogavit. † signum Fridugarda coniugis suae. † signum Egiheri. † Tancrat. † Otwin. † Hruotpraht. † Heimolf. † Erlapraht. † Bennoni †.