Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 69


Datierung: 775 04 18

Dominus autem per evangelium suum admonet dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis.“ Idcirco ego in dei nomine Arugis et coniux mea Gomahilt donamus pro anime nostrae remedium donatumque in perpetuum esse volumus ad monasterium sancti salvatoris, quod dicitur Fulda, in pago Grapfeld constructum, ubi vir venerabilis Sturmi abba preesse videtur, hoc est in loco nuncupante Mogontia, totum laborem nostrum, quicquid ibidem ad presens dinoscitur pervenisse, id est servum istum nomine Liutwin cum omni labore suo et Heribrahten cum omni labore suo et quicquid postea laboraverint et quicquid deinceps elaborare poterimus per totam vitam nostram, quicquid dici aut nominari potest, totum et integrum ad prefatum monasterium Christo protegente volumus esse donatum atque firmatum, ea scilicet ratione ut, dum advivimus, ipsum laborem per vestram precariam excolere debeamus, post nostrum vero discessum vos vel successores vestri cum omni re emeliorata perpetualiter recipiatis fruendo, et quicquid exinde eligeritis facere, liberam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si aliquis de nostris heredibus vel proheredibus contra hanc epistolam donationis nostrae venire temptaverit aut eam infrangere conatus fuerit, iram trinae maiestatis incurrat et iuxta poenam saeculi inferat partibus ipsius monasterii cum cogente fisco auri pondera V argenti X et, quod repetit quisquam, vindicare non valeat, sed presens epistola firma et inviolata permaneat, stipulatione subnexa. Actum Mogontia civitate publica sub die XIIII. kl. mai. anno VII. regnante Karlo gloriosissimo rege. † Signum Arugisi, qui hanc kartam fieri rogavit. † signum Gomahiltae, quae hec consensit. † signum Bernheri. † signum Adalfrit. † signum Frumiheri. † signum Brunicho. † signum Benno. † signum Welafrit. † signum Ernust. † signum Hadubuot.