Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 67
Datierung: 774 09 24
b) (Eberhardi)
Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum vir illustris omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris. Oportet enim clementiae regali, ut inter caeterorum peticiones sacerdotum debeamus benignum accommodare auditum, ut, quod pre timore divini nominis postulatur, ponatur procul dubio ad effectum, ut fiat mercedis coniunctio, quae pro quiete servorum dei congrua impetitur petitione, quia fides perfecta non dubitat ad altissimi gratiam pertinere, quod secundum sacrum eloquium precipue domesticis fidei devota mente impenditur, quia scriptum est: „Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum“. Idcirco agnoscat mansuetudo seu strennuitas vestra, qualiter venerabilis vir Sturmio abbas de monasterio Fuldensi, quod constructum est in pago Graphelt in vasta solitudine Boconiae in honore sancti Bonifacii martiris, ubi ipse preciosus domnus et sanctus corpore requiescit, clementiam regni nostri peciit, ut pro mercedis nostrae aucmento vel dei intuitu et divina altissimi misericordia ad ipsum monasterium superius scriptum talem preberemus benignitatem vel concessionem, ut, dummodo ipse Sturmis abbas cum plurima turma monachorum in ipso cenobio sub sancta regula conversari videtur, ita et deinceps inantea nostris et futuris temporibus ipsa congregatio sancti Bonifacii secundum ordinem vel regulam sanctam perenniter vivere et conversari debeat, ne forte, quod absit, bonis patrum exemplis collecta et coadunata religiositas fluxa et dissoluta deficiat, unde invigilandum est super hoc. Et ideo expedivit nobis, ut pro reverendi martiris amore hoc concedamus, ut quandocunque ipse abbas de ipso monasterio ex hac luce migraverit, quod ipsa congregatio ex semet ipsis pastorem vel abbatem secundum dei consensum eligant, qui hoc ovile ad viam veritatis perducere sciat, ut in unitatis concordia veniam consequantur et vitam eternam. Unde nos pro mercedis nostre aucmento vel stabilitate regni nostri seu procerum nostrorum tardantes non fuimus, ut peticiones sacerdotum vel Sturmionis abbatis nec non et congregationis monachorum sanctissimi martiris Bonifacii hoc votive concedere deberemus. Quod ita pro dei intuitu et divina clementia visi sumus prestitisse et in omnibus confirmasse, ut, quamdiu ipsa congregatio sub regula sancta vivere vel conversari videtur et ordinem sanctum invicem custodiunt et observant et nobis fideles apparent, quandocunque ipse abbas de ipso monasterio ex hac luce migraverit, licentiam habeant fratres pastorem vel abbatem cum dei gratia et nostro consensu ex semet ipsis eligendi, qui secundum regulam sanctam ipsos monachos regere et gubernare possit, et pro eterna salute vel felicitate patriae seu nostra constantia et uxoris vel prolis dilectione ipsos monachos inmensam dei pietatem largiter inplorare constituat. Quod preceptum decreti nostri Christo in omnibus suffragante ut firmior habeatur et domino auxiliante nostris et futuris temporibus melius conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter decrevimus roborare. Signum (Monogramm) gloriosissimi regis Karoli. Dat. Sturmioni abbati VIII. k. oct. anno VI. regni eiusdem gloriosissimi domni; actum Dura palatio publico; feliciter amen.

