Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 67


Datierung: 774 09 24

a) (Reconstruction)

Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum vir inluster omnibus fidelibus nostris tam presentibus quam et futuris. Oportet enim clementia regali, ut inter caeterorum peticiones sacerdotibus debeat benignum accomodare auditum, uti, quod pro timore divini nominis postulatur, ponatur procul dubio ad effectum, ut fiat in mercedem coniunctio, dum pro quietem servorum dei congrua impertitur petitio, quia fides perfecta non dubitat ad altissimi gratiam pertinere, quod secundum sacro aeloquio precipue ad domesticis fidei devota mente impenditur, quia scriptum est: ,Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Ideoque cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, qualiter venerabilis vir Sturmio abba de monasterio Fulda, qui est constructus in pago Graffelt in vaste Boconia in honore sancti Bonefatii martyris, ubi ipse preciosus domnus et sanctus corpore requiescit, clementiae regni nostri suggessit, ut pro mercedis nostrae augmentum vel dei intuitu et divina altissimi misericordia ad ipso monasterio superius scripto talem preberemus benignitatem vel cessionem, ut, dummodo ipse Sturmio abba cum plurima turba monachorum in ipso cenobio sub sancta regula conversare videtur, ita et deinceps inantea nostris et futuris temporibus ipsa congregatio sancti Bonefatii secundum ordinem vel regulam sanctam perenniter vivere et conversare debeat. Et ideo expetivit nobis, ut in amore reverendi martyris taliter concederemus, ut quando quidem ipse abba de ipso monasterio de hac luce migraverit, quod ipsa congregatio ex semet ipsis pastorem vel abbatem secundum dei consensum eligant, qui hoc ovile ad viam veritatis perducere sciat, ut in unitatis concordia veniam consequantur et vitam eternam. Unde nos pro mercedis nostre augmentum vel stabilitatem regni nostri seu procerum nostrorum tardantes non fuimus, ut peticiones sacerdotum vel Sturmionis abbatis nec non et congregationis monachorum sanctissimi martyris Bonefacii taliter votive concedere deberemus. Quod ita pro dei intuitu et divina clementia visi fuimus prestitisse et in omnibus confirmasse, ut quamdiu ipsa congregatio sub regula sancta vivere vel conversare videtur et ordinem sanctum invicem custodiunt et observant et nobis fideles apparent, quando quidem ipse abba de ipso monasterio de hac luce migraverit, licentiam habeant pastorem vel abbatem cum dei gratia et nostro consensu ex semet ipsis eligendi, qui secundum regulam sanctam ipsos monachos regere et gubernare possit, ut pro eterna salute vel felicitate patriae seu nostram constantiam et uxoris vel prolis dilectit ipsis monachis inmensam domini pietatem iugiter inplorare. Quem praeceptum decretus nostri Christo in omnibus suffraganti ut firmior habeatur et domino auxiliante nostris et futuris temporibus melius conservetur, manus nostrae subscriptionibus subter decrevimus roborare. Signum Caroli gloriosissimi regis. Rado advicem Hitherii. Datavi octava kal. octubris anno sexto regnante domno nostro Caroli gloriosissimo rege; actum Dura palatio publico; feliciter amen.