Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 66


Datierung: 774 05 03

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Jesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego in dei nomine Otacar et coniux mea Hruodswind sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquam promerire merear, donamus ad monasterium sancti Bonifatii, quod est constructum in pago Grapfeld super fluvium Fulda, ubi supra dictus martyr Christi Bonifatius corpore requiescit sacro et ubi Sturmi abbas fungit officium, hoc est quod donat coniux mea suam dotem, quam tradidi illi ante diebus nuptiis, id est in pago Wormacinse in villa Sauunilenheim, aream unam et vincam I et terrae araturiae iugera XLV. Simili modo dono iterum in alia villa Waccherenheim aream unam et vineam unam et pratum I; et dono mancipia hec nominibus his: Heimo, Wolfhilt, Gerbraht, Adalswind cum omni suppellectili eorum et integritate, totum et integrum, post nostrum et filiorum nostrorum discessum supra dictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem cum illa casa in Sawilenheim. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposite persona, qui contra hanc donatione venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis et trinae maiestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper autem iuxta poenam seculi cogente fisco ad predicto monasterio inferat auri uncias duas argenti pondera V et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio sub die V. nonas maias anno VI. regni domni Karoli regis gloriosissimi. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem tempus quo supra. † Signum Otachari et coniugis suae Hrǒdswindae, qui hanc kartam donationis scribere rogaverunt. † Waluramni. † Adalbercti. † Odilprahti. † Geilun. † Elisabeth.