Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 65


Datierung: 774 03 06

Dominus ac redemptor noster dei filius admonet dicens: „Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis.“ Idcirco ego in dei nomine Neriperaht et coniux mea Ratburg per hanc cartulam donationis sive testamentum dono ad sanctum Bonifatium martyrem, qui in corpore quiescit in pago Grapfeld sive in monasterio, quod dicitur Fulda, et ubi Sturmi abbas praeesse videtur, donatumque in perpetuum esse volumus et promptissima voluntate confirmamus, hoc est in pago Grapfeld et loco nuncupante Nordheim, post obitum nostrum, quicquid in hereditatem nobis convenit, omnia tradidimus ad sanctum Bonifatium cum terris, domibus, aedificiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et immobilibus cum mancipiis; et haec nomina eorum: Hruadaloh, Perahthilt, Walthrud, Gozfrid, Adalwart. Sicut superius diximus, post obitum nostrum haec omnia tradimus atque transfundimus, ita ut habeatis potestatem habendi, tenendi, commutandi vel, quicquid exinde elegeritis, liberum arbitrium habeatis, stipulatione subnixa. Actum sub die pridiarum martii nonarum anno VI. regnante Carolo rege Francorum. Signum Neriperahti et coniugis eius, qui hanc traditionis cartulam fieri rogaverunt. † Ratburge. † Maraholt. † Rihperaht. † Pirnicho. † Reginperaht. † Hramperaht. † Wolfmunt. † Otrih. † Helmerih. † Engilrih. † Hegilo. † Cunirih. † Hiltiperaht. † Albarat. † Rimis. † Buobo. † Hruadwig. † Milo. † Germar.