Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 64


Datierung: 773 05 03

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et dibitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Adalfrid et coniux mea Songart sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquam promerire mereamur, donamus pro animas nostras ad monasterium sancti Bonifatii, quod est constructum in pago Grapfeld super ripam fluminis Fuldae, ubi ipse sanctus dei martyr. Bonifatius corpore requiescit sacro et ubi Sturmi abbas fungit officium, hoc est quod donamus ad supra dicto monasterio areas duas intus muro Mogontiae civitatis publicae una cum casa; hoc sunt fines: de una parte Gundrata, de alia parte sancti Martyni, tertia pars est, quod ego dedi quarte parte via publica; de altera area quod sunt fines: ipsius sancti Bonifatii, de alia parte domni regis Karoli. Et donamus vineas duas in monte Prittonorum seu in marcu Mogontiae portionem nostram, id est tertiam partem, et aream unam in villa Brittanorum, et donamus vineam unam in villa, cuius vocabula est Nubenheim, vel in ipsa, quod sunt fines de una parte Odacri, de alia parte Bernharii, tertia parte via publica, quarta parte Gaganharti. Et simili modo donamus mancipia hec nominibus: Ratswind, Agiheri, Offa, Gerlind, Willifrid, totum et integrum; post nostrum vero discessum amborum supra dictam rem rectores monasterii huius habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum non credo, si ego ipse, quod absit, vel aliquis de heredibus meis seu quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donatione venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis et trinae maiestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper autem iuxta poenam seculi inferat ad predicto monasterio sancti Bonifatii auri uncias II argenti pondera V coactus exsolvat et, quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnexa. Facta donatio hec sub die V. no. mai. anno V. Caroli regni regis Francorum. † Signum Adalfridi, qui hanc traditionis kartam fieri rogavit. † signum Songarta uxoris suae. † Walarammi. † Aggiolto. † Rihholto. Harifrido †. Ratgiso †. Ansbercto †. Willihario †. Adalbercto †.