Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 63


Datierung: 773 03 03

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Jesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Hruodbaldus sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod est constructum in silva Bochonia, hoc est quod donamus in pago Nainse in villa Hrocchesheim area una cum casa, ubi ego intus manere videor; hec sunt fines: de una parte Rotpoten, de alia parte Witharii, tertia parte ipsius sancti Bonifatii, quarte parte Hrihboto. Et dono in ipsa marca terrae araturiae iugera XV et prata, ubi foeni crescere possunt carrade VIII. Et dono vineam unam in ipsa villa; hec sunt fines: de una parte sancti Petri, de alia parte Hrodpoto, tertia parte silve. Donamus portionem nostram totum et integrum, quicquid habemus, post nostrum discessum ad iam dicto monasterio sancti Bonifatii supra dictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum se excommunis appareat et insuper inferat fisci dicionibus auri uncias duas argenti pondera IIII et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio sub die V. nonas martias anno V. regni Karolis. Ego Wolframnus scripsi. † Germunti. † Adalharti. † Gerbaldi. † Albwini. † Rotboldi, qui hanc donationem fieri rogavit. † Blidthrude coniuge sua. † Witharii. † Hartfridi. † Waltharii. Hruodingi †.