Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 58
Datierung: 772 02 12
Dominus ac redemptor noster dei filius admonet dicens: ‚Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis. Idcirco ego in dei nomine Hrodolt dono pro anime meae remedium, ut veniam in futurum consequi merear, donatumque in perpetuum esse volumus ad monasterium sancti Bonifatii in pago Grapfeld constructo, ubi venerabilis vir Sturmi abbas cum turba plurima monachorum pius preesse videatur, hoc est in locis nuncupantibus Truhtmaresheim, Sulziheim, Wihinheim, quicquid in his locis de alode parentum vel de qualibet adtracto ad nos noscitur pervenisse tam terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis - hec sunt nomina mancipiorum: Herolf, Hitto, Macco, Albdrut, Willigart, Arclind, quicquit dici aut nominari potest, totum et integrum, sicut a nobis moderno tempore possidere videtur, ad prefatum monasterium in substantiam monachorum ibidem habitantium Christo protegente volo esse donatum atque firmatum, ea scilicet ratione ut, dum advivo, iptam hereditatem sub usu beneficio tantummodo absque deminutione aliqua ipsius monasterii per vestram precariam excolere debeam, post meum vero discessum absque ullius iudicis interpellatione vos vel successores vestri cum omni re meliorata perpetualiter accipiatis possidendo, habendi, tenendi vel quicquid exinde eligeritis faciendi liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si aliquis de heredibus meis vel proheredibus vel quislibet ullo umquam tempore contra hanc epistolam donationis nostrae venire temptaverit aut eam infrangere conatus fuerit, iram trinae maiestatis incurrat et de consortio sanctorum sit separetur, et insuper iuxta poenam seculi inferat partibus ipsius monasterii cum cogente fisco auri libras X et argenti pondus V et quod repetit, vindicare non valeat, sed hec epistola firma et inviolata permaneat. Acta sub die II. id. februarias anno IIII. regnante Karolo rege. † Signum Hruodolti, qui hanc kartulam donationis scribere rogavit. s. Albwini. s. Erlwini. s. Eburharti. s. Waltheri. s. Grimbercti. s. Gebaharti. s. Gerharti †.

