Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 57


Datierung: 772 01 20

b) (Eberhardi) In nomine sancte et individuae trinitatis. Ego Alwalach dono atque tribuo pro remedio animae mee et pro abluendis peccatis meis, ut in futuro gratiam dei consequi merear, traditumque in perpetuum esse volo ad monasterium sancti salvatoris, in quo beatissimus Christi martir Bonifacius corporaliter requiescit et ubi venerabilis abbas Sturmi multitudini monachorum preesse videtur, hec predia proprietatis meae, hoc est in pago Gozfelt has villas nominatas Egisleiba, Berhtheim, Bleihfelt, Ronefelt, Isinlieba, Cramfesnesta; in pago vero Werngowa Suabaha, Rodungen; in pago Craffelt Ramungen; in pago Waltsaze villas nuncupatas Fotingen, Adalhalmestat; in Tubrigowe villam, quae dicitur Tutinge; in regione vero Turingorum in pago Engli villam Geurichesleiba; et in Helmungowe villam nuncupatam Gerhelmesbach et villam Altgewi, in villa nuncupata Tricasti dimidiam partem aecclesiae, quae mihi ibidem in hereditatem convenit, et in villa Tuntenfelt et in villa Cranaha et in Auvenheim et in Ruzore et in Hiltegeresstete et in Eherriche; et in Rinechgowe in villa, quae dicitur Gisenheim, cum mancipiis et omni eorum supellectili, quorum nomina haec sunt: Hamunt, Willibirc, Ratpraht, Helidin, Wolfger, Heiliga, Rudwelf, Frumehilt, Amenolf, Wentelsuint, Liepger, Ruger, Gerwin, Liopwin, Rihpolt, Ruthilt, Ruthart et una puella, Bilehilt; et quicquid ibidem in predictis locis ad presens de allodio parentum meorum vel de quolibet predio ad me adtracto ad meam proprietatem dinoscitur pervenire, tam terris, domibus, aedificiis quam mancipiis et familiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarum decursibus, piscationibus, venationibus omnibusque utilitatibus, quae hominibus super terram convenit possidere et habere vel uti, totum et integrum, sicut a me moderno tempore possessum esse videtur, ad prefatum monasterium sancti Bonifacii martiris ad utilitatem fratrum ibidem deo famulantium donatum et traditum esse volumus, ea scilicet ratione, ut ad vi tam meam predicta bona omnia habeam per vestram beneficientiam usufructuario absque omni preiudicio, post mortem vero meam omnia, quae enumeravi, ad prefate aecclesiae sancti Bonifacii redeant utilitatem et possessionem, ut fratres et domini nostri semper memores esse mei velint, ut partem habeam in regno dei. Et si quis hominum hanc donationem vel tradicionem meam irritam fecerit, aeterna excommunicatione ab aecclesia catholica separatus cum eis in inferno ardeat, quorum vermis non moritur et ignis non extinguitur. Facta est haec tradicio presente Karolo rege in monasterio Fuldensi coram venerando abbate Sturme et caeteris fratribus sub die XIII. k. feb. ad laudem et gloriam domini nostri Iesu Christi.