Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 59


Datierung: 772 02 24

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque Odagrus sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquod promerire merear, dono a ad monasterium sancti Bonifatii, quod est constructum in loco, qui dicitur Bochonia, super ripam fluminis Fulda, ubi ipse sanctus dei requiescit in corpore, hoc est quod donamus ad ipso monasterio sancti Bonifatii in pago Wormacinse in villa, cuius vocabulum est Wacharenheim, curte dominicato et casa, ubi ego manere videar, quod est ad una parte Theotgeri, de alia parte via puplica, tertia parte iterum via publica, quarte parte via publica; et dono hanc in ipsa villa omnia medietate, quem genitor meus et genetrix mea mihi moriens dereliquerunt et ego ipse conparavi aut de qualibet tracto aut de conparato mihi provenit in areis, mansis, casis, mancipiis, viniis, terris araturiis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultum seu incultum mobilibus et inmobilibus, omnia, que in ipsa villa seu in ipsa marca Wacharenheim visus fui habere, medietate due partis de conparato in ipsa marca; et in alia villa, cuius vocabulum est Sauwilenheim, hereditatem meam, quam genitor meus et genetrix mea mihi moriens dereliquerunt, in areis, mansis, casis, mancipiis, vineis, terris, araturiis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, cultum seu incultum, mobilibus et inmobilibus, omnia, que ibidem visus fui habere, medietate dua nisi mancipia tertia partem, totum et ad integrum; post nostrum vero discessum Odacro et coniuge sua nomine Hrǒdswinda et filia sua Lantswinda ad iam dicto monasterio sancti Bonifatii predictam rem teneatis, habeatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donationis kartam venire aut inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat et insuper inferat ad iam dicto monasterio sancti Bonifatii auri uncias V argenti pondus X multa conponat et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens karta donationis omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum Mogontia civitate publice sub die VII. kal. martias anno IIII. regni domni nostri Caroli gloriosissimi regis Francorum. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Odacri, qui hanc kartulam donationis fieri rogavit. † signum Lantswinde filia sua. † signum Hattoni comitis. † signum Adalbercti. † signum Hrudwini. † signum Sindolti. † signum Grimberti. † signum Hludwini. † signum Herimoti. † signum Flambercti. † signum Meginhohi. † signum Vodilbercti. † signum Waltbercti. † signum Welarammi.