Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 57
Datierung: 772 01 20
a) (Rekonstruktion) Dominus ac redemptor noster dei filius admonet dicens: ‚Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis“. Idcirco ego in dei nomine Alwalah dono pro remedio animae meae et pro abluendis peccatis meis, ut veniam in futuro consequi merear, donatumque in perpetuum esse volo ad monasterium sancti salvatoris, ubi sanctus Christi martyr Bonifatius sacro corpore requiescit et ubi venerabilis Sturmi abbas multitudini monachorum praeesse videtur, hoc est in pago Gozfelt in locis et villis nuncupantibus Egisleiba, Perhtheim, Bleihfelt, Suanafelt, Isinleiba, Cramphesnesta; in pago vero Werangewe Suabaharodungen; in pago Grapfelt Ramnungen; in pago Waltsaze in villis nuncupantibus Uotinga, Adalhalmastat; in Tubragewe in villa, quae dicitur Tutinga; in regione vero Thuringorum in pago Engili in villa Geurichesleiba et in Helmungewe in villa nuncupante Gerhelmesbach et in Altgewe in villa nuncupante Tricusti dimidiam partem ecclesiae, quae mihi ibidem in hereditatem convenit, et in villa Tuntenstetin et in villa Grunaha et in Auwenheimstetin et in Suuezore et in Hiltigerisstetin et in Eheriche et in Rinahgewe in villa, quae dicitur Gisenheim, cum mancipiis et omni suppellectili eorum, quorum nomina haec sunt: Hamunt, Willibirg, Ratpraht, Helidin, Wolfger, Heiliga, Rudwelf, Frumihilt, Amanolf, Wentilsuint, Liepger, Ruger, Gerwin, Liopwin, Rihpolt, Ruthilt, Ruthart et una puella, Bilihilt; et quicquid ibidem in praedictis locis ad praesens de alode parentum vel de quolibet adtracto ad me noscitur pervenisse tam terris domibus, aedificiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus quicquid in hereditatem mihi convenit, totum et integrum, sicut a me moderno tempore possidere videtur, ad praefatum monasterium in substantiam monachorum ibidem habitantium Christo protegente volo esse donatum atque firmatum, ea scilicet ratione ut, dum advivo, ipsam hereditatem sub usu beneficio tantum modo absque ullo praeiudicio et deminutione aliqua ipsius monasterii per vestram precariam excolere debeam, post meum vero discessum vos vel successores vestri in dei nomine perpetualiter recipiatis possidendum, habendi, tenendi et quicquid exinde elegeritis faciendi liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si aliquis de heredibus meis vel proheredibus vel quislibet ullo unquam tempore contra hanc epistolam donationis meae venire temptaverit aut eam infrangere conatus fuerit, iram trinae maiestatis incurrat et de consortio sanctorum separetur et insuper iuxta poenam saeculi inferat partibus ipsius monasterii cum cogente fisco auri libras. et argenti pondus .. et quod repetit, vindicare non valeat, sed haec epistola donationis et devotionis nostrae firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Fulda sub die XIII. kl. februarias anno IIII. Regnante Karolo rege.[- - - - - -.]

