Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 56


Datierung: 772 01 17

Dominus ac redemptor noster dei filius admonet dicens: Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis“. Idcirco ego in dei nomine Burgarad presbyter dono pro animae meae remedio, ut veniam in futuro consequi merear, dono per hanc epistolam ad monasterium sancti Bonifatii in pago Grapfeld constructo in loco nuncupante, qui dicitur Fulda, ubi Sturmi abbas cum turba plurima monachorum praeesse videtur, hoc est in locis nuncupantibus Hiruzfeld seu Beogo in marca et Nisartano et in Hnutilingum a una hobunne; et in alio loco nuncupante Wintgraba situm in pago Salagewi, quicquid ibidem ad me noscitur pervenisse tam terris, domibus, aedificiis, silvis, campis, pratis, aquis aquarumque decursibus, quicquid in hereditatem mihi convenit, ad praefatum monasterium in elimosinis et substantia monachorum ibidem habitantium Christo protegente volo esse donatum atque firmatum, ea scilicet ratione ut, dum advivo, ipsa hereditate sub usu beneficio tantummodo absque ullo praeiudicio et deminutione aliqua ipsius monasterii per vestram precariam excolere debeam et post meum discessum, quandoque vobis placuerit, vos et successores vestri in dei nomine perpetualiter recipiatis possidendum, habendi, tenendi et quicquid elegeritis faciendi, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si aliquis de heredibus meis aut ulla opposita persona ullo unquam tempore contra hanc epistolam donationis meae fieri decreverit aut eam infrangere conatus fuerit, iuxta poenam seculi inferat partibus ipsius monasterii cum cogente fisco auri libras centum argenti pondo centum esse multandum, et quod repetit quisquam, evindicare non valeat, sed praesens epistola donationis et devotionis meae firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum sub die XVI. kl. n februar. anno IIII. Regnante Carlo Francorum rege.