Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 55


Datierung: 771 09 17

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Fruotwin sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod est constructum in pago Grapfeld super fluvium Fulda, ubi ipse sanctus martyr corpore requiescit sacro et vir venerabilis Sturmi abbas pius preesse videtur pater, hoc est quod dono ad supra dictum monasterium sancti Bonifatii in pago Wormacinse in villa, cuius vocabula est Patroniuilla, seu in ipsa marca vineae II, quod sunt fines de una parte Flambercti, de alia parte Odwini, tertia parte Frawirata, quarta parte sancti Maximini; de alia vinea hoc sunt fines: de una parte Grimbercti, de alia parte via publica, tertia parte sancti Nazarii, quarta parte eiusdem Frewirata. Et dono mancipium unum nomine Haribert cum omni suppellectile suo. Totum et integrum a die presente ad supradicto monasterio predictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis seu ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationis kartam venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis et trinae maiestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper iuxta poenam seculi solventem ad predicto monasterio sancti Bonifatii auri uncias V argenti pondera X et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Mogontiae civitatis publice; facta donatio sub die XV. kl. octubris anno III. regni domni Karoli regis gloriosissimi Francorum. Ego Wolframmus emanuensis rogatus scripsi ac notavi diem et tempus quo supra. † Signum Fruotwini, qui hanc kartulam donationis fieri rogavit. † Birinani. † Baldhrichi. † Pliddrudae. † Bennoni. † Baldhari. † Hagiharii. † Frawirata. † Anstrati. † Sigihelmi. † Frawirata.