Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 54


Datierung: 771 08 01

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et dibitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Lanbertus sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam consequi merear, dono ad monasterium sancti salvatoris et sancti Petri, quod est constructum in silva Bochonia iuxta ripam fluminis Fuldae, quod domnus Bonifatius construxit et ubi ipse nunc sacro requiescit in corpore, hoc est quod dono vineam unam in pago Wormacinse in villa nuncupata Pattenheim, que est cingitur his terminibus: de una parte sancti Martyni, de alia parte eiusdem, tertia parte sancti Liutgarii, quarta parte Roccholfi, totum et integrum a die presente supra dictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationem venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis et trinae maiestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper autem solventem iuxta poena seculi auri uncias II argenti pondera IIII coactus exsolvat et nec sic quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio ista sub die kal. aug. anno III. regni domni Karoli regis Francorum. Ego Wolframnus rogatus scripsi. † Ratprahti. † Hartprahti. † Reginprahti. † Adalprahti †.