Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 53
Datierung: 771 05 26
Sacrosancto monasterio, cuius vocabulum est Fulda, ubi domnus Bonifatius in corpore requiescit, ubi Sturmi abba seu rector esse videtur. Ego enim in dei nomine Baugulfus in amorem domini nostri Iesu Christi et remisione peccatorum meorum dono ad ipsum monasterium donatumque in perpetuum esse volo hoc est portionem meam in villa Ginninheim, quicquid proprietatis illic visus sum habere et dominare, totum et integrum, quicquid Waningus ad beneficium habet, id est Ello cum uxore sua et suis infantibus cum mancipiis et vineis et cum omni peculiare sua, ea vero ratione ut rectores supra dicti monasterii cum mansis, mancipiis, vineis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus habeant, teneant atque possideant suisque posteris ad possidendum derelinquunt vel quicquid exinde facere voluerint, liberum in omnibus perfruuntur arbitrium. Si quis vero, quod facturum esse non credat, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis seu ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationis kartulam venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper etiam fisco cogente inferat auri libras III argenti pondus V et quod repetit, evindicare non valeat, sed ut presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnexa. Actum sub die VII. kl. iunias anno III. regni domni Karoli regis. † Signum Baugulfi comitis, qui hanc donationem fieri rogavit. † signum Irminulfi †. † signum Ursoni. † signum Iringi. † signum Warinharii. † signum Gundwini. † signum Hruodbercti. † signum Ratulfi. † signum Hruodnandi. † signum Boboni. † signum Gotaberti clerici. Ego Geronus acsi indignus presbiter scripsi.

