Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 52
Datierung: 771 02 16
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, quae pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Haguno et Hartnand et Rathat et Gebahart et Ratheri et Hludwin sana mente sanoque consilio pro malis peccatis nostris, ut in futurum veniam aliquam mereamur, donamus pro remedium anime Hagunoni ad monasterium sancti Bonifatii, quod est constructum super fluvium Fulda in silva Bochonia, ubi Sturmi abbas fungit officium, hoc est quod donamus in pago Wormacinse in villa, que dicitur Zareganheim, vineam I, cui sunt adfines de una parte Anbercti, de alia parte Rimhildis, tertia parte sanctae Mariae, quarta parte Hradhadi et fratrum suorum. Simili modo donamus aliam vineam in Momonheimo villa et in ipsa marca, quod sunt adfinis de una parte Hattoni, de alia parte domni regis Karoli, tertia parte Hrathadi et fratrum suorum, quarta parte Ratolfi et Hrodberti, totum et integrum a die presente ad predictum monasterium, ut habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus meis seu quislibet ulla opposita extranea persona, qui contra hanc kartolam donationis venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper autem solventem ad iam dicto monasterio sancti Bonifatii auri uncias II argenti pondera X multa conponat et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Mogontiae civitatis publicae; facta traditio sub die XIIII. kl. mart. anno III. domni Karoli regis Francorum gloriosissimi. Ego Wolfhramnus rogatus scribsi ac notavi diem et tempus quo supra. Signum † Hartnandi. † Gebaharti. † Rathadi. † Hratharii. † Hludwini. † Hattoni. † Maginharii. † Flanbercti. † Adalbercti. † Odagri. † Sindolti missi regis.