Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 51


Datierung: 770 12 28

Dominus ac redemptor noster admonet dicenti: „Date elimosinam et ecce omnia munda fiunt vobis“. Idcirco ego in dei nomine Egi et coniux mea Sigihilt donamus pro animae nostrae remedio donatumque in perpetuum esse volumus ad monasterium Fulda in pago Grapfeld constructum, ubi venerabilis vir Sturmi abbas cum turba plurima monachorum praeesse videtur, hoc est in loco nuncupante Muniribestat situm in pago Grapfeld et in Haholtesheim situm in pago Werangewe, quicquid ibidem ad nos noscitur pervenisse, tam terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, quorum nomina haec sunt: Wenilo, Egilof, Reginolf, Otwin, Leobolf, Megina, Perahthilt, Ezzilo, cuius ad nos tertia pars pertinet, similiter Ruadbirge, Ratbirg, Unonatheri, Waho, Adalger, Abbo, Managolt, Ratwar, Himildrud, Egina, Liba, cum vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, quicquid dici aut nominari potest, totum et ad integrum ad praefatum monasterium in elimosinis monachorum ibidem habitantium, et liberam ac firmissimam tenendi, habendi et quicquid elegeritis faciendi in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si aliquis de heredibus nostris et proheredibus contra hanc epistolam donationis nostrae venire temptaverit aut eam infringere conatus fuerit, iram trinae maiestatis incurrat et insuper iuxta poenam seculi inferat partibus ipsius monasterii cum cogente fisco auri libras duas pondera argenti quinque et quod repetit, evindicare non valeat, sed donatio nostra firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum sub die quinto kl. ianuar. anno tertio regnante Carolo gloriosissimo rege Francorum. Signum Eges, qui hanc kartulam fieri rogavit. † signum Sturmiabbatis. † signum Theotperaht. † signum Hahperaht. † signum Rumpraht.