Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 49


Datierung: [754-768]

In dei nomine. Ego Ota deo sacrata sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti Bonifatii, quod est constructum in pago Grapfeld super fluvium Fulda, ubi ipse sanctus martyr Bonifatius sacro requiescit in corpore, hoc est quod donamus in Pingu marca aream I cum casa et aedificia, in quibus ego visus sum habitare - hec sunt adlateres: de una parte strata, de alio latere Pippini regis, tertio latere Hagilgaucii comitis-et dono servum meum nomine Thancrat cum uxore sua et infante uno, Ratlind, Erchenrat, et dono in ipsa marca, quicquid proprietatis habeo, id est terris, vineis, pratis, silvis, totum et integrum, ea scilicet ratione ut ab hac die habendi, tenendi, possidendi vel quicquid exinde facere voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationis kartam venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis et trinae maiestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper autem iuxta poenam seculi inferat auri libram I argenti pondera IIII et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Facta traditio in villa Auromuntio, quod est prope Hreni fluvii. Ego Winibaldus presente Oda sacrata scripsi. † Signum Ota, quae hanc donationem scribere petierunt. † Ratharii filii Otvn. † Hariradi. † Heberhardi. † Weleggisu. † Gunthramni. † Nagalhardi. † Ratwini. † Wilbercti. † Hunbercti.