Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 40
Datierung: 763 08 28
Domino magnifico fratri Lulloni episcopo in Christi nomine ego Leidratus comes. Fingit mos legum, ut iura sunt inter emptorem et venditorem: sollemni scriptura firmetur et non detrahendi sed repetitio conparandi alicui videatur esse formido. Ideo vendidimus tibi in pago Wormacinse in loco, qui dicitur in castro Pinginsie, quod est constructum super fluvium Hrenum et super fluvium Naba, id est domibus aedificiis accolabus vineis, terris, araturiis, mancipia his nominibus: Plidolf, Thetolf, Agilolf, Ratulf, Hrihgoz, Theoto, Ota, Godalthrud, Baldina, Ratswind, Theothaid, Williheri, Hrihwin, Sigipraht, Sigiboto, Ernust, Theotpraht, Adalpraht, Erlsoend, Leobwar, Gaozolt, Theotrud et campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, excultum seu incultum, mobilibus seu inmobilibus, quod genitor meus et genetrix mea morientes mihi dereliquerunt et quod germana mea mihi tradidit intus murum castello Pingense vel foris murum seu in ipsa marca et illa mancipia cum omni suppellectili eorum et cum omni integritate, sicut nos visi fuimus habere omnia. Et similiter dono in alio loco nuncupante in villa, que dicitur Thruhtmaresheim, aream unam cum casa cum omni stabilitate;·hec sunt adfines: de una parte Hildoini, de alia parte sancti Liutgarii, tertia parte via publica, quarta parte iterum via publica. Et dono araturia iugera XXV in ipsa marca Truthmaresheim, sicut inter nos conplacuit atque convenit inter auro et argento de pretio sancti Bonifatii martyris probatas atque pensantes numero libras XXXVII dedimus tibi, ita tamen ut ab hac die habendi, tenendi seu commutandi vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Et, quod fieri non credo, si quis ex hoc ullo umquam tempore pulsare voluerit aut fortasse evicerit, noverit a me vel ab heredibus me is vobis vel heredibus vestris tantum et alterum tantum vel quantum ipsa res meliorata valere poterit, se esse redditurum, stipulatione firmitatis subnixa. Actum Mogontie civitatis publice; facta vendicio sub die V. kl. septembris anno XII. regni domni Pippini regis. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Laidratus comis, qui hanc venditionem fieri rogavit. † signum Irminswindae germanae eius. † Chetoni. † Bernharii. † Williharii. † Liubiloni. † Otacri. † Rinoaldi †.

