Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 39


Datierung: [762 11 19-763 08 28]

Dum et nobis fuit pietas et dei voluntas, pro animae nostrae remedio nos bini, Hahbertus et coniux mea nomine Hruada a die praesente porhonem nostram tradimus in manum Sturmes abbatis et in manum Hruadlauge abbatissae in nostram elimosinam carradas duas, in summa sunt mancipia XII, mansoes duas in Geltreshei cum terris, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus et in Hengistdorpfe tenam, quantum nobis contigit, a die praesente pro mercede animae nostrae donamus atque tradimus per manus illorum medietatem ad casam sancti Bonifatii martyris et medietatem ad casam sanctae Mariae, quantum nobis genitores nostri dimiserunt et nos ipsi conlaborati habemus, donamus atque transscribimus et post nostrum amborum discessum, quantum conlaboravimus et integrum habemus, donatum atque transscriptum ad ipsa loca sancta superius denominata. Si quis vero, quod futurum esse non credo, quod si nos ipsi aut ullus de heredibus ac proheredibus nostris aut quaelibet opposita et inmissa persona, quae contra hanc donationem et traditionem istam venire aut inrumpere voluerit, inprimitus iram dei incurrat et a manibus sacerdotum et liminibus ecclesiarum excommunis appareat, et insuper intulerit fisco sociante solidos CC mulcta conponat et quod repetit, evindicare non valeat, sed haec traditio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum est ad Geltresheim in villa publica anno XII. Regnante domno nostro Pippino rege Francorum. Signum Habberti et Hruadlauge, qui hanc traditionis kartam fieri rogaverunt. † signum Altthuringi. † signum Adalolti. † signum Megingozi episcopi. † signum Hrabaningi. † signum Gerbaldi. † signum Hruadbarti. † signum Theotwigi. † signum Rihberti. † signum Strangolfi. † signum Stahalolfi. † signnm Althelmi. † signum Hramuolti. † signum Leibolfi. † signum Nendingi. † signum Wiganti. Ego enim Sadrebaldus scripsi et subscripsi.