Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 38
Datierung: 763 06 25
In Christi nomine. Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantiam pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in eterna beatitudine retribuere confidimus. Ergo in dei nomine Walurammus in amorem domini nostri Iesu Christi et remisionem peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear in futuro, dono donatumque in perpetuum esse volo ad basilicam sancti Bonifatii, que est constructa super fluvium Fulda, in pago Lobadunensi in villa, que dicitur Swaboheim, mansa una et de terra iurnales XXX et in ipsa villa Swaboheim vineam unam, cui est ab uno latere terra Hartrichi, ab alio latere vinea ipsius Walurammi, et mancipia IIII his nominibus: Rihthrud cum infante suo Sigimunto et Otniwa et Friduwina, ea scilicet ratione, ut, dum advixero, sub usu et beneficio tantum ea absque ullo preiudicio vel dominatione aliqua rem ante dictae basilice ea colere debeam, post meum discessum, quandoquidem dominus hoc vult fieri, supradicta ecclesia vel rectores illius hec omnia teneant atque possideant et liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc epistolam donationis nostre infrangere vel inrumpere voluerit, iram dei habeat, sed insuper inferat partibus ipsius basilicae auri libras II argenti pondera II exsolvat. Actum in Loboduna civitate publice sub die VII. kl. iul. anno XII. regnante domno Pippino rege. † Walurammi, qui hanc donationem fieri rogavit. † Warino comitis. † Gundwini. † Gundprahti. † Hartrichi. † Tutoni. † Gerprahti. † Brunichoni. † Sigiwini. † Drudprahti. † Notbaldi presbiteri, qui hanc donationem scripsi.