Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 37


Datierung: 762 12 18

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et debitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Bernharius et coniux mea nomine Walthaid et soror mea Hiltilauc sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquam promerire merear, donamus ad monasterium sancti Bonifatii, quod est constructum in pago Grapfeld super fluvium Fulda, ubi ipse sanctus martyr Bonifatius sacro requiescit in corpore, hoc est quod donamus areas duas intus muro Mogontiae civitatis publice, quod sunt adfinis: de una parte fluvium Hrin, de alia parte Isangarte, tertia parte Geroaldi, quarta parte via communis; et de alia area hec sunt adfines: de una parte Isangartane, de alia parte Agilulfi, tertia parte sancti Albani, quarta parte via publica. Et dono vineam unam intus murum Mogontie civitatis, quod sunt adfinis: de una parte murus civitatis, de alia parte Aginoni, tertia parte sancti Martyni, quartaque parte Berahttrichi; et aliam vineam foris murum Mogontiae civitatis, quod sunt adfinis de una parte sancti Nigodimi, de alia parte via publica, tertia parte Immoni, quarta parte Irminoni; tertia vinea, cui sunt adfines de una parte ipsius sancti Bonifatii, de alia parte via communis, tertia parte Isangarte, quarta parte sancte Mariae; de quarta vinea hec sunt adfinis: de una parte Wolfholti, de alia parte Adololti, tertia parte via publica; de quinta vinea hec sunt adfines: de una parte Gundprahti, de alia parte Adalswinda, tertia parte terra araturia. Et dono prata in duobus locis foris murum civitatis Mogontiae in superiore Merisge et in subteriora. Et dono in pago Wormacinse in villa Sauwilenheim id est areis, mansis, domibus, aedificiis, accolabus, vineis, terris, araturiis, nisi excepto una vinea, quem tenet Thanchulfus, et mancipia his nominibus: Nordolf, Madalolf, Aolino, Thancrato, Urgolf, Adalfrida, Ercanhilt, Helidin, Willimunt, Liubila nona, alia totum et integrum post nostrum discessum ad iam dicto monasterio sancti Bonifatii supradictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationis kartulam venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis et trinae maiestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper autem solventem ad iam dicto monasterio sancti Bonifatii auri uncias II argenti pondera IIII, et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum Mogonziae civitatis publice; facta donatio sub die XV. kl. ianuarias anno XII. regni domni Pippini regis. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Bernharii et coniugis suae Walthaida, qui hanc traditionem fieri rogaverunt.