Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 36 †
Datierung: <[Anfang 760] 06>
Pippinus rex Francorum et Longobardum ac patricius Romanorum. ,Nichil intulimus in hunc mundum, sed neque aliquid ex eo nobiscum auferre possumus“, nisi quod ob animarum nostrarum salutem devota mente locis sanctorum deo inspirante inpertiri videmur. Ergo cognoscat magnitudo industriae omnium fidelium nostrorum, quod nos propter nomen domini et pro amore aeternae retributionis donamus atque concedimus ad Fuldense monasterium, quod constructum est in honore sancti salvatoris, in quo beatissimus Christi martir Bonifacius corpore quiescit, promptissima devotione villam, quae dicitur Otingen, sitam in pago Reciae iuxta fluvium, qui vocatur Egira, cum omni integritate et proprietate et quicquid ad ipsam villam pertinere debet, agris, mansis, terris, silvis, pratis, campis, aquis, familiis, mobilibus et immobilibus, presidiis, locis, iumentis, animalibus et cum omni humana substantia totum et integrum, sicut diximus, tradimus et donamus ad monasterium sancti Bonifacii martiris, ita ut ab hac die et deinceps rectores ipsius monasterii ipsam villam, quae dicitur Otinga, cum omnibus adiacentiis vel appendiciis suis ad profectum suum et utilitatem fratrum ibidem deo famulantium teneant, possideant et nostri perpetua commemoratione memoriam in suis orationibus faciant. Et ut huius donationis ac traditionis auctoritas firmior atque stabilior habeatur, hanc cartam conscribi et anuli nostri impressione iussimus insigniri. Data mense iunio. Ego Hiltherius cancellarius recognovi. † Signum Pippini regis. Actum Attimago palatio.

