Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 35

Pippinus rex Francorum cunctis principibus omnibusque regni sui fidelibus salutem et gratiam in Christo.,Nichil“, ut ait apostolus, ,intulimus in hunc mundum nec dubium est, quia nihil quicquam hinc nobiscum auferre poterimus“, nisi quod ob anime salutem devota mente locis sanctorum deo inspirante inpertiri videmur.Ergo cognoscat magnitudo industriae vestre, karissimi fideles Christi ac nostri, quod nos propter nomen domini et propter aeternorum premiorum retributionem donamus atque contradimus ad venerabile Fuldense monasterium constructum in honore salvatoris domini nostri Iesu Christi, quod sanctus Bonifacius archiepiscopus primitus instituit, in quo et ipse preciosissimus martir corporaliter quiescit, quam promptissima devotione villas tres Lǒgingen, Tiningum, Holzchirchun sitas in pago Retiae super fluvium Egera et Danubium cum omni integritate, quicquid ad ipsas tres villas pertinet, id est tam terris quam silvis, aquis, aquarum decursibus, campis, pratis, agris, domibus, villis, familiis, mancipiis, curtibus, hortis, animalibus, iumentis, pecoribus aliisque substantiis omnique suppellectili, mobilibus et immobilibus rebus et cum omni utilitate ea conditione, ut fratres nostri deo ibidem famulantes nostri semper sint apud deum memores.Et ut hec tradicio stabilis et firma per maneat, anulo nostro signari hanc cartam iubemus et caractere nominis nostri insigniri. Signum Pippini regis.