Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 34


Datierung: 760 06 [Anfang]

Pippinus rex Francorum vir inluster.

Nihil“, ut ait apostolus, ‚in hunc mundum intulimus nec dubium, quia nihil ex eo quicquam nobiscum auferre poterimus, nisi quod ob animae salutis devota mente locis sanctorum deo inspirante inpertire videmur.Ergo cognoscat magnitudo seu industria vestra, quod nos propter nomen domini vel aeterna retributione donamus a die praesente ad monastirio noncupante Fulda, qui est constructus in honore sancti salvatoris, quem sanctus Bonefatius a novo construxit opere, ubi ipse praeciosus martyr corpore requiescit, quin potius prumptissima devotione tradimus villa, qui dicitur Thininga, sitam in pago Rezi super fluvio, qui vocatur Agira, cum omni integritate, quicquid ad ipsa villa aspicere vel pertenere videtur, id est tam terris, mansis cum hominibus conmanentes, mancipiis, silvis, marcas vel fines, campis, pratis, pascois, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, praesidiis quibuslibet adiacentiis totum et ad integrum, ut diximus, a die praesente ad ipso monastirio sancti salvatoris, ubi ipse praeciosus martyr sanctus Bonefatius corpore requiescit, super fluvio Fulda per hanc seriem traditionis pro mercede nostrae augmentum donamus perpetualiter ad possedendum, ita ut ab ac die rectores ipsius monastirii ipsa villa, qui dicitur Tininga, cum omnibus adiaecentiis vel appendiciis suis ad profectum ipsius ecclesiae eam teneant et possedeant et usque in perpetuum eis proficiat in augmentum.Et ut haec auctoritas firmior habeatur vel per tempora melius conservetur, subter eam firmavimus vel de anulo nostro sigillavimus.Signum Pippino gloriosissimo rege. Hitherius in vice Baddilone. Hitaerius subscripsi. Data in mense iunio anno nono regnum nostri; actum Atiniago palatio publico.