Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 32
Datierung: 758 07 28
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet sint parva et exigua, quae pro inmensis peccatis meis et dibitis offero, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Manoltus sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti salvatoris, quod est constructum super fluvium Fulda, ubi sanctus Bonifatius requiescit in corpore, hoc est quod dono in pago Grapfeld in villa, cuius vocabulum est Gohhusa, hereditatem meam, quam pater meus mihi moriens dereliquit in areis terris, araturiis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, inculta seu culta, mobilia et inmobilia, sicut superius diximus, totum et integrum a die praesente ad iam dictum monasterium sancti salvatoris iam dictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid inde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis et proheredibus et quaelibet ulla opposita persona extranea, quae contra donationem istam venire temptaverit aut cam infringere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, et insuper solvat ad iam dictum monasterium sancti salvatoris auri uncias V argenti pondera X multa conponat, et quod repetit, evindicare non valeat, sed praesens donatio ista omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio sub die V. kl. augustas anno VII. regnante domno nostro Pippino rege. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Manolti, qui hanc donationem fieri rogavit.

