Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 31
Datierung: 756 07 31
In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et dibitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Ratharius sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti salvatoris, quod est constructum in pago Grapfeld super fluvium Fulda, quod domnus Bonifatius construxit, hoc est quod dono vineam I intus murum Mogontie civitatis, quod sunt adfines de una parte Mahthilde, de alia parte murus civitatis, tertia parte via communis, quarta parte Theotmari, totum et integrum a die presente ad predicto monasterio sancti salvatoris supra dictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationem venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper autem solventem ad iam dicto monasterio auri uncias duas argenti pondera IIII, et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum in civitate Mogontie; facta donatio sub die II. kl. augustas anno V. regni domni Pippini regis. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra.† Signum Ratharii, qui hanc donationem scribere rogavit. † Waltharii. † Williswindae. † Wolfprahti. † Theotswindae. † Maginswindae. † Hariprahti.

