Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 30


Datierung: 756 07 28

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et dibitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Ratharius sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futurum veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti salvatoris, quod est constructum in pago Grapfeld super fluvium Fulda, ubi ipse sanctus martyr Bonifatius sacro requiescit in corpore, hoc est quod dono vineam unam intus murum Mogontie civitatis, quod sunt adfines de una parte mei ipsius, de alia parte Waltharii, tertia parte via, quarta parte via publica, totum et integrum a die presente ad iam dicto monasterio supradictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona extranea, qui contra hanc donationis kartulam venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis et trinae maiestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, insuper autem iuxta poenam seculi iuferat partibus ipsius monasterii cogente fisco auri uncias duas argenti pondera IIII, et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio hec omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Facta donatio sub die V. kl. augustas anno V. regni Pippini regis. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Ratharii, qui hanc donationem scribere rogavit. † Waltharii. † Liutswindae. † Meginsunindae. † Theotmari. †.