Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 29


Datierung: 756 05 18

Domino magnifico Winoni servo sancti salvatoris de monasterio, quod dicitur Fulda, Rincholf. Fingit mos legum, ut iura sunt inter emptorem et venditorem, sollemni scriptura firmetur, ut nec detrahendi nec repetitio conparandi alicui esse videatur formido. Et ideo vendidisse tibi constat et ideo vendidi aream unam cum casa intus murum Mogontie civitatis publice, quod sunt adfines de una parte sancti Albani, de alia parte via communis, tertia parte Elloni, quarta parte via publica, sicut inter nos conplacuit atque convenit, ut inter argento et caballis libras duas et tertiam dimediam, ita tamen ut ab hac die habendi, donandi, vendendi vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus, qui contra hanc vendicione venire temptaverit aut inrumpere voluerit, inferat ipso Winio auri uncias duas argenti pondera IIII coactus exsolvat et quod repetit evindicare non valeat, sed presens vendicio hec omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Facta vendicio sub die XV. kl. iunias anno V. regni domni Pippini regis. Ego Wolframnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Rincolfi et Agiloni qui hanc vendicionem scribere rogaverunt. † Agiloni. † Angilulf †.