Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch des Klosters Fulda; Teil: Bd. 1., (Die Zeit der Äbte Sturmi und Baugulf) (Ed. Stengel) Nr. 27


Datierung: 75[4] 07 31

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Licet parva et exigua sunt, que pro inmensis peccatis et dibitis offerimus, tamen pius dominus noster Iesus Christus non quantitatem muneris sed devotionem animi perspicit offerentis. Ideoque ego Adalbertus sana mente sanoque consilio pro malis peccatis meis, ut in futuro veniam aliquam promerire merear, dono ad monasterium sancti salvatoris et sancti Petri, quod est constructum in Bochonia super fluvium Fulda, quod sanctus Bonifatius construxit, ubi ipse domnus sacro requiescit in corpore, hoc est quod dono vineam unam in pago Wormacinse in villa nuncupante Wacharenheim, quae est adfinis de una parte Hrodachari, de aliae parte Liutfridi, tertia parte Hariberti clerici, quarta parte via publica. Similiter dono vineam unam in ipsa marca Wacharenheimo, que est adfinis de una parte sancti Martini, de alia parte Hruodhohi, tertia parte ....., quarta parte ....., totum et ad integrum a die presente ad iam dicto monasterio sancti salvatoris supra dictam rem habeatis, teneatis, possideatis vel quicquid exinde facere volueritis, liberam ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut aliquis de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona, qui contra hanc donatione venire aut eam inrumpere voluerit, inprimitus iram dei omnipotentis et trinae magestatis incurrat et ab omni loca sanctorum excommunis appareat, et insuper solventem ad predicto monasterio sancti salvatoris auri uncias V, argenti pondera X, et quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donatio haec omni tempore firma permaneat, stipulatione subnexa. Facta donatione sub die II. kl. augustas anno IIII. regni domni Pippini regis. Ego Wolfhramnus emanuensis rogatus scripsi et notavi diem et tempus quo supra. † Signum Adalberahti, qui hanc donationem fieri rogavit. † signum Odacri. † signum Ragenberctus. † signum Haimoni. † signum Nordbercti. † signum Williswindae coniugis suae. † signum Odilprahti. † signum Liutswinda. † signum Wolfprahti.